EPISTULA LEONINA XIII
N.B.! EPISTULAS LEONINAS ACCIPIS G R A T I S ET S I N E ULLA OBLIGATIONE.
NAM LEO LATINUS PUTAT HOMINIBUS LATINAM LINGUAM DISCENTIBUS AUT
DOCENTIBUS CORDI ESSE VERBA LATINA.
SI TAMEN TALES EPISTULAS ACCIPERE NON VIS, RESCRIBE HOC NOBIS: TUM
STATIM NOMEN TUUM EX INDICE ACCEPTORUM TOLLEMUS.
ARGUMENTA
MYTHI GRAECORUM (II): De hominum aetatibus
MAX ET MORITZ (II)
CRABATUS (VI)
LEO LATINUS OMNIBUS HOMINIBUS LATINAM LINGUAM AMANTIBUS
SAL.PL.DIC. S.V.B.E.E.V.
Cara lectrix, care lector,
cum omne trinum bonum sit, hac in Epistula Leonina Tertia Decima vobis propono tres symbolas legendas:
Primo loco commendo vobis symbolam mythicam: agitur de altera parte versionis libri Gustavi Schwab illustrissimi, qui inscribitur „Mythi antiquitatis classicae pulcherrimae". In Latinum converti mythum aetatum aureae argenteae aeneae heroicae ferreae. Utinam vobis placeat fabula iam pridem nota nunc Latina veste induta!
Secundo loco vobis praeparavi synopsin Vilelmo Busch dedicatam. Huic synopsi laboriose conscriptae insunt textus originalis, versio Latina Ervini Steindl, una Graeca Ervini Steindl, altera Ottonis Schmied. Quae opuscula sane sunt pulcherrima testimonia industriae et ingenii horum philologorum. Sit vobis persuasissimum his versionibus inter se comparandis vos quam optime et doceri et delectari posse.
Tertio loco Epistulae inserui novissimum capitulum Crabati Latine redditum. Hoc capitulum eo insigne est, quod contineat multos terminos technicos, qui spectant ad artem molinariam. Itaque addidi indicem verborum quibusdam glossis instructum.
Utinam haec omnia vobis et gaudio et usui sint!
Pancraticê valete mihique favere pergite.
Medullitus vos salutat
Nicolaus Groß
LEO LATINUS
MINISTRATIO INTERRETIALIS //www.leolatinus.com
VENAXOMODURI EDIDIT
NARRATIONES, Q.T.
MYTHI CLASSICAE ANTIQUITATIS
A GUSTAVO SCHWAB SERMONE THEODISCO CONSCRIPTI (1838-40)
A NICOLAO GROSS IN LATINUM SERMONEM CONVERSA
MYTHS OF CLASSICAL ANTIQUITY
WRITTEN IN GERMAN BY GUSTAV SCHWAB(1838-40)
TRANSLATED INTO LATIN BY NIKOLAUS GROSS
SAGEN DES KLASSISCHEN ALTERTUMS
IN DEUTSCHER SPRACHE GESCHRIEBEN VON GUSTAV SCHWAB (1838-40)
INS LATEINISCHE ÜBERSETZT VON NIKOLAUS GROSS
....................................
Gustav Benjamin Schwab (1792-1850)
Gustavus Beniaminus Schwab natus est d.19.m.6. a.1792 Stutgardiâ in urbe; mortuus est eâdem in urbe d.4. m.11.a.1850.
De hominum aetatibus
1)Genus hominum primo a deis creatum erat genus aureum. Qui homines, dum Saturnus caelo praefuit, vixerunt securi ipsisque deis similes, a labore et aegritudine remoti. Necnon iidem ignorabant morbos senectutis, manibus et pedibus omnibusque membris semper valentes omni malo vacantes gaudebant conviviis hilaribus. Dei autem beati homines cum diligerent iisdem donabant pecorum agmina egregia in pratis uberrimis pascentia. Homines fatis concessuri leniter obdormiebant. At dum vivebant, omnibus bonis fruebantur; Tellus iisdem quia omnes fructûs suâ sponte et abundanter largiebatur, iidem tranquillê omnibus bonis salutariter instructi opus suum cottidianum faciebant.
Aetas aurea. Pinxit Pietro da Cortona, qui propriê vocabatur Pietro Berrettini (1596-1669).
Illi homines decreto Fortunae cum e terrâ evanuissent, facti sunt pii dei tutelares, qui, densâ nebulâ obvelati per terras ambularent omnium bonorum donatores, iurum servatores, omnium scelerum ultores.
Deinde dei immortales alterum creaverunt genus hominum, argenteum; hoc ab illo degeneratum erat illique neque simile erat formâ corporis neque animi indole. Nam apud hos homines per centum annos integros puer delicatus mentis immaturae a matre curatus adolescebat in domo parentium, et si quis tandem tantum adoleverat, ut esset iuvenis, eidem breve tantum spatium vitae relictum erat. Iidem homines novis facinoribus ineptis incidêrunt in miseriam; nam cupiditatibus suis non iam potuerunt temperare et unus alii iniuriam inferebant. Etiam aras deorum non iam volebant honorare sacrificiis decentibus. Itaque Iuppiter hoc genus de terrâ sustulit; nam Iovi displicuit eosdem homines vacare a reverentiâ deorum. Tamen hi quoque homines nondum tam remoti erant ab omnibus virtutibus, ut iisdem post vitam prorsus nullus honor concederetur; itaque licuit daemones mortales per terram circumvagari.
Nunc pater Iuppiter tertium genus hominum creavit; quod appellatum est aeneum. Hoc argenteo prorsus erat dissimile, crudele, violentum, semper belli tantum negotiis deditum, semper unus homo generis aenei studebat alterius animum laedere. Qui homines agrorum fruges pertaesi vescebantur carne bestiarum; istorum animi erant contumacissimi, duritie adamantinâ, corpora membris ingentibus; e quorum umeris crescebant bracchia robustiora, quam ut quis eosdem accedere auderet. Eorum arma erant aenea, habitacula aenea, agros colebant aratro aeneo; nam ferrum illâ aetate nondum exstitit. Isti homines unus alii vim afferebant; at quamquam erant ingentes et immanes, tamen erant infirmiores, quam ut atrae morti resisterent; itaque lucidam sôlis lucem relinquentes descendêrunt ad inferorum tenebras formidulosas.
Hoc quoque genus hominum cum terrâ esset sepultum, Iuppiter filius Saturni quartum genus creavit, cui esset in almâ terrâ habitandum. Hoc autem antecedente probius atque iustius erat. Erat enim genus herôum divinorum, quos priores dixêre semideos. At denique etiam iidem homines exstincti sunt discordiâ belloque, quorum alii ante septem portas Thebarum, unâ certaverunt de regno regis Oedipodis, alii in agris Troiae, quo Helenae pulchrae causâ navibus vecti vênerant innumeri. Cum herôes luctati miseriasque passi mortem obiissent, iisdem pater Iuppiter attribuit sedem ad marginem universi, in Oceano, in Insulis Beatorum sitam. Ibidem herôes vitam degêrunt vitam beatam et securam, ibidem ter in anno perfructi sunt fructibus mellitis, qui êditi erant sŏlo fecundissimo.
"Utinam ne essem", sic gemit Hesiodus vetus poeta, qui narrat hunc mythum de hominum aetatibus, „utinam ne essem socius generis hominum quinti, quod nunc venturum est; utinam prius mortuus essem posteâve natus! Nam hoc genus hominum est ferreum! Huius enim generis homines prorsus corrupti neque die neque nocte vacant ab aegritudine et molestiis; dei enim iisdem mittunt iterum iterumque novas curas animum mordentes. Sed isti homines molestissimi sunt sibi ipsis. Pater enim filio, filius patri non favet; conviva odit hospitem, socius socium; nec fratres hodie inter se tanto vinculo amoris coniuncti sunt quanto prius. Ipsis parentibus senescentibus reverentia non iam conceditur, quibus mala verba dicuntur, vis affertur. Vos homines crudeles, num oblîti estis iudicium divinum, parentibus senilibus gratias pro curâ vestri agere nolentes? Ubique terrarum omne ius in armis est, unius urbis civitati in animo est alterius urbem delere. Non ei favetur, qui vera iuret, qui iustus sit bonusque, immo, honore afficitur quivis maleficus et vir nequissimus; ius et temperatio non iam valent, probum licet laedere improbo, verba facere fallacia et fraudulenta, falsa iurare. Itaque homines tam infelices sunt. Quos morosus Livor malevolus persequens aspicit vultu invidiosissimo. Deae pudoris sacraeque verecundiae, quae usque nunc apparuerunt in terris, tristes pulchra corpora albis vestibus obvêlant hominesque relinquunt, ut refugiant in concilium deorum aeternorum. Mortalibus nihil relictum est nisi miseria tristissima, nec ullo modo licet sperare homines ab istac miseriâ servatum iri."
1.Hic mythus priori quia non est obnoxius, cum eodem non congruit.
MYTHUM AETATUM
A GUSTAVO SCHWAB
NARRATUM
LATINE REDDIDIT
Nicolaus Groß
LEO LATINUS
MAX UND MORITZ
MAX ET MORITZ (II)
ΜΑΞ ΚΑΙ ΜΩΡΙΖ
Eine Bubengeschichte in sieben Streichen (1865)
Puerorum facinora scurrilia septem enarrata fabellis
Παίδοιν δολερῶς τε καὶ πανούργως εἰργασμένα ἑπτὰ μύθοις δηλωθέντα
WILHELM BUSCH (1832-1908)
Erster Streich – Facinus primum
Πρῶτον πανούργημα – Πρώτη κακουργία
Mancher gibt sich viele Müh’ Zweitens: weil man dann und wann Einen Braten essen kann; Denn man liegt nicht gerne kühle. –
Cum gallinae saginantur, Valde feminae laetantur, Quibus ova pariuntur, Quae saepissimê eduntur. Neque minus delectantur Carne, itidem amantur Plumae, pullis quae velluntur Pulvinisque inseruntur. Noxia sunt frigora Hiemisque tempora;
Ὄ ρνισιν, ἢν τρέφωνται, Αἱ γυναῖκες ἥδονται. Ὠιῶν χάριν μὲν φιλοῦνται, Κρέως δ̉ ἕνεκα τηροῦνται. Στρώματ̉ εἰ πτίλοις βυνοῦσιν, Οἱ ὑπνοῦντες εὖ ἔχουσιν. Οὕτω ψυχρὰ παύεται, Θάλπη δὲ πορίζεται. Ἐστεγασμένοι βέλτιστα Εὐπαθοῦσι γὰρ μάλιστα.Ἔ στιν, ὃς σπουδάζε-ι Φίλαις ἔπι ὄρνισι˙ Τῶν ᾠῶν δὴ ἕνεκα, Ἅπερ τίκτει ὄρνεα˙ Εἶτ̉ ἐπεί γ̉ ἐνίοτε Τῶν ὀπτῶν ὀρέγεσθε˙ Τρίτον μέντοι βέλτιστα Τῇ πτερώσει χρώμεθα Εἰς τὰ στρώματ̉ οὐδενὶ Ψῦχος ἀσπαστόν ἐστι. -
|
Seht, da ist die Witwe Bolte, |
Quae ne sint perpetua, Optat Bolte vidua. |
Βόλτη χήρα, ἣν ὁρᾶτε, Ταύτας τρέφει ἀγαπᾷ τε. |
Βόλτ ῃ, χήρᾳ καὶ αὐτῇ Τοῦτο γ̉ ἦν οὐχ̉ ἡδονή. |
Ihrer Hühner waren drei |
Haec gallinas tres habebat Nec non gallum possidebat. Quas ut ambo conspexerunt, „Qui paremus?" rogaverunt. Dolum pessimum molîti Panem cultro sunt partîti, |
Τρε ῖς ἀλεκτορίδας εἶχεν,Ὧ ν ἀλεκτρυὼν μετεῖχεν. Τούτω παῖδε μηχανῶνται, Ὅπως ταύτας δόλῳ κτῶνται. Πορισάμενοι τάχιστα Ἄρτου μέρη ἐλάχιστα |
Τ ῇδ̉ ὀρνίθων ἦσαν τρεῖς Καὶ ἀλεκτρυὼν ἦν εἷς. – Μὰξ καὶ Μῶριτζ οὖν νοεῖτον, Τί ἐνταῦθα νῦν ποιῆτον.Τάχιστ̉ , ὡς ἐδύναντο, Ἄρτον τώδ̉ ἐδάσαντο. |
In vier Teile, jedes Stück Wie ein kleiner Finger dick. Diese binden sie an Fäden, |
Cuius partes compares Digitis; haud impares In obliquum disponuntur Atque lino coniunguntur. Quas in area locabant Atque feminam celabant. |
Δακτύλοισιν ἐοικότα, Ἐπαλλὰξ διεστηκότα Ἐφάπτουσι λεπτοτάτοις Νήμασι τμηθέντ̉ ἐσχάτοις. Διατίθεται ταθέντα Δελέαστρα ὡς κρυφθέντα. |
Μέρη δὲ ἦν τέτταρα καὶ δακτύλοις ὅμοια. - Ταῦτ̉ ἐκ λίνων ἔδησαν, Ἐπαλλὰξ τὸ μέρος πᾶν. Ἔθεσαν εἶτ̉ ἀκριβῶς Ἐν αὐλῇ τῆς γυναικός. |
Kaum hat dies der Hahn gesehen, Fängt er auch schon an zu krähen: |
Esca vix conspicitur, Galli vox cum editur; Cui illae obsequuntur Et allectae colliguntur. |
Τα ῦτ̉ ἰδὼν ἐφθέγξατο˙ Προσκαλεῖν μὲν ἤρξατο Ταύτας, αἱ δ̉ οὐκ ἀνέχονται, Ἅμα πᾶσαι προσπέτονται. |
Το ῦθ ̉ ὁρᾷ ἀλεκτρυὼν Καὶ κοκκύζει εὖ φωνῶν˙ ʺΚικ-ρικί, κικίκ-κερί˙ʺἬ δη αἱ τρεῖς ἥκουσι. |
Hahn und Hühner schlucken munter |
Petunt frusta avidae, Vorant sibi invidae, |
Σύμπασαι κατέπιον Δέλεαρ ὀλέθριον. |
Ὄ ρνιθες κατέφαγον,Π ᾶς ἕν ἄρτου μόριον. |
Aber als sie sich besinnen, |
Sed cenatae colligantur, Filis haustis coartantur. |
Σπεύδουσαι μ ὲν συνήψαντο, Ἐκφυγεῖν δ̉ οὐκ ἐδύναντο. |
Ἀ λλ̉ ἐπεὶ ἐφρόντιζον, Οὐδαμῶς ἀπέφευγον. |
In die Kreuz und in die Quer |
Quo sit fuga, nesciunt, Magis se irretiunt |
Ἀ ναμὶξ διαδραμοῦσαι Χαίνουσι χαμαὶ πεσοῦσαι. |
Ἑ αυτοὺς γὰρ ἕλκοντες Ἀναμίξ τε τρέχοντες |
Flattern auf und in die Höh’, Ach herrje, herrjemine! |
Et deinde trepidantes, Alis motis se levantes |
Ἀ ναπέτονται ἀρθεῖσαι, Αἰάζουσι συζυγεῖσαι. |
Τέλος νυν πτερύττονται Ἄνω, φεῦ, κοινῇ, αἰαῖ˙ |
|
||
Ach, sie bleiben an dem langen Und ihr Hals wird lang und länger, |
Sursum denique feruntur, Ramis vero suspenduntur; Nimis colla extenduntur, Dum querelae audiuntur. |
|
Ὄ ζῳ δένδρου ἐμπλακεῖσαι Ἠιωροῦντο ἐκπλαγεῖσαι.Δειρ ὴ μὲν μηκύνεται, Οἰκτρὰ πολλὰ δ̉ ᾄδεται. |
Ἦ μὴν κρέμανται, ἰδού, Φεῦ, ἐκ κλάδου τοῦ μακροῦ. Τράχηλοί τ̉ ἐκτείνονται Οἰμωγή τ̉ αὐξάνεται. |
Jedes legt noch schnell ein Ei, Und dann kommt der Tod herbei. – |
Ova cito pepererunt Ultima: et iam vixerunt. |
Ὠ ιὰ τάχα γίγνεται, Θάνατος δ̉ ἐπέρχεται. |
Τάχ̉ ᾠά νυν τίκτεται˙ Θάνατος γὰρ ἔρχεται. |
Witwe Bolte in der Kammer hört im Bette diesen Jammer |
Bolte somno excita Surgit et attonita |
Παραυτίκα γηράσκουσα Το ῦτο ᾔσθετο πενθοῦσα. |
Βόλτη χήρα ἐν εὐνῇ Ἐξεπλάγη δ̉ οἰμωγῇ. |
|
Ahnungsvoll tritt sie heraus: |
Ruit ilico deorsus; Vix, quae videt, credit prorsus. |
Ἦ λθεν ὑποπτεύουσα Δεινὰ γραῦς χηρεύουσα |
Ὑ ποπτεύουσ̉ ἐκπηδᾷ. Οἷον φοβερὸν ὁρᾷ. |
|
|
|
„Fließet aus dem Aug’, ihr Tränen! All mein Hoffen, all mein Sehnen, Meines Lebens schönster Traum |
Luctu maximo afflicta Querebatur clade icta: „Haerent mihi desperatae Sorte tristi strangulatae!" |
|
Δάκρυα ν ῦν λείβεται, Λυπηθεῖσα φθέγγεται˙ ʺἜσφικταί μοι βέλτιστα, Ὄλωλε δὴ κάλλιστα.ʺ |
ʺ῾ Ρεῖτε, οἴμοι, δάκρυα˙ Ὅσ̉ ἐν βίῳ ἤλπισα, Ἅττα ἐνυπνίασμαι, Ἐκ μηλέας κρέμαται˙ʺ |
|
||
Tiefbetrübt und sorgenschwer |
Cultro propere arrepto, Maesto munere suscepto, Laqueis quae vi resectis Dempsit vincla his enectis, |
|
Πολλ ὰ δακρύει θρηνοῦσα, Εἰς μάχαιραν ὀρέγουσα Χεῖρα τὰς κακῶς θανούσας Λύει νῦν ἡσύχους οὔσας. |
Πλ ήρης οὖν πικρᾶς φροντίδος Νῦν λαμβάνεται κοπίδος.Το ὺς νεκροὺς ἀποκινεῖ, Μὴ κρεμῶνται, φεῦ, ἐκεῖ. |
Und mit stummem Trauerblick Dieses war der erste Streich, Doch der zweite folgt sogleich. |
Domum suam repetebat, Cum saepissime gemebat. Istud factum est narratum Et iam novum fit paratum. |
Ο ἴκαδε δ̉ ἀναστένουσα Ἔρχεται νεκροὺς φέρουσα._____________ Το ῦτο πρῶτον μὲν εἰρήσθω, Τὸ δὲ δεύτερον ἑπέσθω. |
Ὄ ρνιθας κομίζουσα Οἴκαδ̉ ἦλθε λυπηρά._____________ Πρώτη ἦν ἡ κακουργία. Ἄλλη δ̉ ἕψεται, νὴ Δία. |
(Tertia pars sequetur)
SYNOPSIN COMPOSUIT
Nicolaus Groß
LEO LATINUS
CRABATUS SIVE MOLENDINUM SATANICUM (VI)
Fabula Otfridi Preußler a Nicolao Groß in Latinum conversa
Würzburg 1971
__________________________________
Vir pennâ galli instructus
Molendînum Uliginis Coselianae instructum erat septem molariis. Sex adhibebantur continuo, unum numquam; itaque eundem vocavere molarium mortuum. Quod situm erat in cellâ molitoriâ extremâ. Primo Crabatus putaverat ibi fortasse dentem pectaculi esse diffractum aut axem transmissorium esse cuneatum aut quamcumque aliam partem machinamenti esse defectam – tum quodam mâne in coassatione, sub molarii mortui effundibulo, scopans invênit aliquantulum farinae. Intentius aspiciens invênit etiam in mylothecâ vestigia farinae recentis, quasi eadem, cum post opus extrinsecus pulsaretur, non satis esset purgata.
Num nocte praeteritâ molitum esset molario mortuo? Si ita, necessario hoc factum esse clam, illo tempore, quo omnes dormirent. Nonne omnes hac nocte dormivissent, tam artê firmêque quam puer ipse?
Crabato subiit pueros molitorios hodie ientaculum sumpturos apparuisse faciebus pallidis, oculis concavis, nonnullos furtim oscitavisse; nunc hoc Crabato visum est perquam suspiciosum.
Puer curiosus per scalas ligneas ascendit ad suggestum, unde grana molenda saccatim infunduntur in infundibulum, e quo deinde per lancem quassabilem intercurrunt lapidibus molaribus. Si infunditur, numquam impediri potest, ne nonnulla grana cadant praeter infundibulum, - at contra Crabati opinionem sub infundibulo nulla posita erant grana. Istae res in suggestu disiectae, quae primo aspectu visae erant silices: secundo apparuerunt esse dentes – dentes et fragmenta ossium.
Puer horrore perfusus clamaturus sonum edidit nullum.
Subito Tonda post eum stetit. Quem venientem Crabatus non audiverat. Nunc Tonda pueri manum apprehendit. „Heus Crabati, quid vis ibi supra? Descende, antequam deprehendêris a Magistro – et obliviscere ea quae vidisti. Audin’, Crabate – ista obliviscere!"
Deinde Tonda Crabatum per scalas deduxit; et vix puer asses cellae molaris pedibus tetigerat, cum omnia, quae hôc mâne erat expertus, est oblîtus.
Alterâ parte dimidiâ mensis Februarii frigora facta sunt acria. Itaque socii omni mâne debuerunt glaciem catarractae obductam dolabrîs perfringere. Nocte, rotâ molari quiescente, aqua in vatillis gelu mutata erat in crustas crassas: eae quoque erant decidendae, antequam licebat expedire machinamentum molare.
Periculosissima erat glacies fundi, quae eccrescebat e fundo canalis. Ut impedirent, ne rota molaris hac glacie sisteretur, interdum duo socii debebant descendere rotamque dolabris a glacie liberare – nemo cupiebat hunc laborem exanclare. Tonda autem severê curabat, ne quis hunc laborem subterfugeret. At cum ordo vocaret Crabatum, ipse Tonda descendit in canalem – dicens istud ne faceret puer, îdem tali labore ne quid detrimenti caperet. Ceteri assenserunt, Kito tantum, ut solebat, obmurmuravit, necnon Lysco: „Detrimenti" inquit „omnis aliquid faciet, nisi attenderit."
Incertum est, num forte an consulto hoc acciderit: ipso eodem momento temporis praetervênit Iuro stultus, utrâque manu situlam pabuli porcarii gerens; Lysconem praeteriens caespitavit; quo factum est, ut ille offusus superabundaret foetidis epulis porcorum. Lysco exsecrabatur, Iuro eum obsecrans affirmabat se ipsum sibi velle alapam ducere, quod tam ineptê se gessisset.
„Eheu" Iuro inquit „animo fingo, quantus foetor tibi futurus sit proximis diebus – et istud factum est meâ culpâ, meâ maximâ culpâ... vae, vae, vae tibi, Lysco, vae, vae, vae! Ne aegrê feras, rogo te multimodîs, miseret me etiam miserorum porcellorum!"
Crabatus nunc saepius cum Tondâ aliisque catulastris in silvam evehebatur ad arbores caedendas. Cum crassis vestimentis obvoluti in sclodiâ sedebant, pulte matutinâ ingurgitatâ, mitellis pelliciis fronti extremae impressis, Crabatus tam iucundê se habebat, ut putaret ne ursum iuvenem quidem melius se posse habere.
Arbores, quas caedebant, ipsis locis a ramis privabantur, decorticabantur, ad aptam longitudinem recidebantur, construebantur, satis laxê, lignis transversis interpositis, ut vento bene perflarentur, antequam hieme venturâ transportarentur ad molendinum, ubi dedolando fierent trabes aut serrando tabulae assesque.
Ita septimanae transibant, quin vita Crabati multum novi fieret. Nonnulla autem, quae circumcirca fiebant, Crabato videbantur mira. Alienum erat numquam homines advenire molendînum, qui emerent farinam. Num idem ab agricolis propinquis vitaretur? Tamen molaria operari diem de die, grana infundibulîs infundi, mŏli hordeum et avenam necnon fagopyrum.
Num far et farina, quae diurno tempore e mylothecis currerent in saccos, nocturno remutarentur in frumentum? Crabato talia videbantur reverâ fieri posse.
Primâ mensis Martii septimanâ exeunte tempestas raptim mutata est. Flare coepit ventus occidentalis, quo caelum abundê obnubilaretur. „Nix" Kito inquit mussitans, „est casura. Quod sentio ossibus meis." Reverâ aliquantulum ninxit, plumis crassis, aqueis; deinde guttae illis sunt interiectae, nix transiit in imbrem, ut plueret urceatim.
Andreas Kitoni: „Heus Kito" inquit „oportet colas calamîtên: ossibus nulla iam fides est".
En tempestatem spurcatissimum! Imbres rapidi, procellis proiecti, nix autem et glacies subsitae liquescebant, ut piscina molendîni augeretur periculosê. Necesse erat illos foras ire in loca umida, ut catarractam densarent et postibus firmarent.
Num catarracta fluctibus esset restitura?
Crabatus cogitavit: „Si iste imber cadere perrexerit, nos intra triduum cum molendîno submergemur."
Vespere autem diei sexti imber est finitus, compage nubium diruptâ per pauca momenta temporis silva nigra, madidissima excanduit sole vespertino irradiata.
Nocte sequenti Crabatus somnio territus est: Incendium excitatum esse in molendîno. Molendinarios de saccis stramenticiis prosiluisse, strepentes scalis raptim descendisse; at se ipsum, Crabatum, in camâ prostratum esse tamquam caudicem, non potuisse e loco moveri.
Iam in compage molendîni striduisse flammas, iam faciei insiluisse scintillas priores – tum subito surrexit clamore sublato.
Oculos fricavit, oscitavit, circumspexit. Ecce – repente obstupefactus est, oculis suis diffidens. Heus catulastri ubi essent?
En saccos stramenticios vacuos et relictos – properê videbantur relicti esse: stragula raptim reversa, lintea divoluta. Hîc iacca lanea in pavimento, ibi mitella, focale, cingulum – quae omnia bene conspiciuntur lucernâ rubrâ ante fenestram fastigii coruscante ...
Num reverâ in molendîno fieret incendium?
Crabatus subito excitatissimus fenestram raptim aperuit. Proclinatus conspexit plaustrum in molendîni propatulo stans, graviter oneratum, tegumento tumido, pluviâ denigrato, cui adiuncti erant sex equi, omnes sex colore nigerrimo. In sellâ aurigae sedebat aliquis collari paenulae sursum retorso, petaso fronti admoto, iste etiam erat colore nigerrimo. Exceptâ pennâ galli, quam gerebat petaso affixam – ista lucebat ruberrimê. Quae flamma similis vento flagrabat: modo gliscens, repente et acriter, modo subsidens, quasi exstingueretur. Ista penna tam vehementer lucebat, ut propatulum appareret lumine fragranti.
Socii molinarii inter domum et plaustrum obtectum huc illuc properabant, saccos deponebant, in cellam molarem trahebant, denuo accurrebant. Hoc faciebant tacitê atque rapidissimê. Nulla acclamatio, nullum maledictum, nihil nisi catulastrorum anhelatio – et interdum vecturarius curabat, ut flagro resonante capitibus propinquissimo aëra agitatum sentientes illi laborarent studio etiam acriore.
Necnon studebat ipse Magister. Îdem, qui alioquin numquam in molendîno ullo modo laboraret, qui numquam digitum moveret ad opus faciendum: hac nocte collaboravit. Magister cum aliis laborabat certatim et durissimê, quasi accepturus esset salarium.
Semel operâ breviter interruptâ evasit in tenebras – nequaquam, ut requiesceret - quod Crabatus suspicatus est – sed ut cursitaret ad piscinam molendîni ibique postibus remotis catarractam recluderet.
Tum aqua in fossam molendini proiecta est, torrens affluxit, in canalem scaturiens se proripuit. Itaque rota molaris coepit torqueri gemiscens; lentius accelerata est, deinde vegetê currebat. Nunc necesse erat molaria incipere expediri fremitu fusco, sed unum tantum est expeditum – id autem sono, qui erat puero alienus. Qui sonus videbatur venire ex angulo molendîni extremo, fremitus et crepitatio strepitans, cui intermiscebatur absona quiritatio, mox transiens in fuscum ululatum, quo aures torquerentur.
Crabatus molarium mortuum recordatus sensit se horripilare.
Interim infra opera continuabatur. Plaustrum obtectum exoneratum est, deinde socii molinarii paulisper vacaverunt – sed paulo post denuo incohatus est durus labor: nunc sacci e domo trahendi erant ad plaustrum. Quaecumque illi sacci antea continuerant: ea nunc reportabantur mŏlĭta.
Crabatus saccos numeraturus obdormivit. Primo gallicinio experrectus est rotis plaustri strepitantibus. Puer modo conspexerat alienum illum flagro crepitante pervehi prata umida, versus silvam – et mirum dictu: plaustro graviter onerato in graminibus vestigia relicta sunt nulla.
Aliquantulo post catarracta est clausa, rota molaris currere desiit. Crabatus furtim ad sedem suam recessit stragulumque capiti obduxit. Socii molinarii per scalas ascendebant titubantes laborando lassati et fatigati. Tacitê petiverunt cubilia sua, Kito tantum aliquid murmuravit de noctibus novilunii ter exsecrabilibus laboribusque infernalibus.
Postridie mâne Crabatus fatigatus vix surgere poterat, caput ei dolebat, stomachus erat infirmus. Ientaculum sumens aspectabat socios molinarios: qui erant somniculosi somnoque non satiati. Iidem morosi pultem degluttiebant. Ipse Andreas non paratus erat ad iocandum; qui duris oculis in patinam despiciens sonum êdebat nullum.
Ientaculo facto Tonda puerum seorsim ductum sic allocutus est:
„Tune male dormivisti?"
„Aliquatenus" Crabatus inquit „Mihi quidem non erat laborandum, equidem nil feci nisi vos aspectavi. At vos! – Quare me non expergefecistis, cum alienus ille plaustro advênit? Haud scio an me non excitaveritis, ut hoc me celaretis – similiter ac tot res, quae fiunt in molendîno, vos cavetis ne ego noscam. At ego neque caecus sum neque surdus – praesertim non sum baceolus atque vacerrosus, talis homo nullo modo sum!"
„Nemo" Tonda inquit „hoc contendit".
„At vos" Crabatus magnâ voce inquit „sic ipsos geritis! Vos mecum luditis muscam aeneam – quare tandem istum lusum non finitis?"
„Omnia" Tonda tranquillê inquit „egent tempore praescripto. Mox experiêris, qualis sit Magister et quale sit hoc molendînum. Hic dies et haec hora opinione tuâ sunt propinquiores: hoc tempus exspecta patienter."
Tonda (Daniel Brühl, a dextris), amicus Crabati (David Kross) unicus, studet eum adiuvare.
VERBA RARIORA VEL RECENTIORA
assis
, -is m. – Bohle, Dieleaxis *trānsmissōrius – Antriebswelle. cfr ital. asse di trasmissione.
calamītēs
, -ae m. – Laubfrosch. PLIN.nat.32,122; 32,70; 32,139. cfr Helmut Leitner, Zoologische Terminologie beim Älteren Plinius, Hildesheim (Verlag Dr.H.Gerstenberg) 1972, p.65, s.v. calamites: „...Während Aristoteles keinerlei Froscharten unterscheidet, erwähnt Plinius 32,122 einen Frosch, den die Griechen „calamites" nennen, weil er sich im Röhricht und auf Büschen aufhält: „Quidam ex ea rana, quam Graeci calamiten vocant, quoniam inter harundines fruticesque vivat, minima omnium et viridissima..." Nach diesen Angaben kann nur ein Laubfrosch (Fam. Hylidae) gemeint sein, und zwar der Europäische Laubfrosch, Hyla arborea; er ist das kleinste Mitglied seiner gesamten Verwandtschaft in Europa. ..."canalis, -is m. – Gerinne. cfr Johann Georg Krünitz, Oeconomische Enzyklopädie (1773-1858),
http://www.kruenitz1.uni-trier.de/xxx/g/kg01614.htm: „Gerinne [das], ein durch die Kunst verfertigter Canal, in welchem das Wasser in einen engern Raum gebracht wird, und daher stärker fließet. Imgleichen, in weiterer Bedeutung, ein jeder kleiner Canal oder Graben, worin das Wasser rinnet, dergleichen die Gerinne in dem Berg= und Hüttenbaue, in den Salzwerken zum Behuf der Sohle u. s. f. sind. ... Insonderheit versteht man, bey dem Wassermühlen=Bau, unter Gerinne denjenigen Canal, durch welchen das über den Fachbaum fallende Wasser gegen das Mühlrad zufließt. Man theilt es gemeiniglich in das Mahlgerinne und in das wüste Gerinne. Das Mahlgerinne ist dasjenige, worin die Mühlräder hängen und von dem Wasser umgetrieben werden. Diesem liegt das wüste Gerinne zur Seiten, welches letztere dazu dient, daß man, wenn das Wasser überflüssig vorhanden ist, durch Aufziehung des Schutzbretes selbiges dahindurch kann vorbey fließen laßen. Hat hingegen die Mühle nicht Wasser genug, so kann durch Zusetzung des Schutzbretes das Wasser in das Mahl=Gerinne stärker fließend gemacht werden. Ein Gerinne an den Mühlen und Teichen, welches, wenn das Wasser im Ueberflusse vorhanden ist, aufgehoben wird, damit es frey abfließen könne, ohne das Wasser zu berühren, wird ein Freygerinne, Freylauf oder Freyschutz genannt."catarracta, -ae f. – Schleuse, Stauwehr (PLIN.ep.10,61).
cella molāris
– Mahlstubecoassātiō
, -ōnis f. – Bodenbretter, Bretterbodencuneārī
, -or, -ātum – sich verkeilen. Angl. become wedged/ lodged. SEN.ep.118,16 lapis...qui latera inclinata cuneavit et interventu suo vinxit. PLIN.nat.16,206 si quid cuneandum sit. – (sensu translato) QUINT.Inst.4,3,4 eo vel maxime illustrari...orationem, sed, si cohaeret et sequitur, non, si per vim cuneatur.dēns
, dentis m. – Zapfen (pars pectāculī).*effundibulum
, -ī n. – Auslauffāgopŷrum
, -ī n. – Buchweizenfar, farris n. – Schrot
glaciēs fundī
– Grundeisgrāna molenda
– Mahlgutīnfundibulum
, -ī n. – Schütte (trichterförmige)lanx quassābilis
– Rüttelschuh. LUCAN.6,22 munimen nullo quassabile ferro. cfr Otto Lueger: Lexikon der gesamten Technik und ihrer Hilfswissenschaften, Bd. 7 Stuttgart, Leipzig 1909., S. 529: „Rüttelschuh oder Schüttelschuh, Einrichtung zum gleichmäßigen Eintragen des Gutes, z.B. eine zwischen dem Zulauftrichter und dem Läuferauge eines Mahlgangs (s.d.) hängende, gegen die Wagerechte geneigte flache Schale, die das Mahlgut aus dem Zulauftrichter empfängt und es vermöge einer ihr erteilten Schüttelbewegung in gleichmäßigem Strahle in das Läuferauge streut."lignum trānsversum
– Querholzmāchināmentum
molāre – Laufwerk, Mahlwerkmolārium
, -ī n. – Mahlgangmolere
, -ō, -uī, -itum, (crassē) – schrotenmusca aënea sive myinda, -ae f. – Blindekuh. Lusus puerilis absconsorius. Verba Graeca, v. LIDDELL-SCOTT, Greek-English Lexicon, p.1151: „
μυίνδα παίζειν, play at χαλκῆ μυῖα, POLLUX grammaticus 9,110,113, Hsch.; id.ibid., s.v. μυῖα II. χαλκῆ μυῖα a game like blindman’s-buff, Id.9a, Poll.9.123; cfr μυίνδα.“ v.PEXENFELDER, in: http://www.uni-mannheim.de/mateo/camena/ pexen/books/ pexenfelderindices_2.html: „musculus, bilinder Maus spielen / musca aenea, myinda".*mylothêca, -ae f. – Mahlkasten.
+pectāculum
, -ī n. – Kammrad. cfr Deutsches Wörterbuch von Jacob GRIMM und Wilhelm GRIMM. 16 Bde. [in 32 Teilbänden]. Leipzig: S. Hirzel 1854-1960. -- Quellenverzeichnis 1971. KAMMRAD, n. mhd. kamprat, mnl. camrat hor. belg. 10, 243, nnl. kamrad, rad mit einem kamme (sp. 103), zapfen, zähnen mit denen es bewegend in ein anderes rad eingreift; bei FRISCH nur dann wenn 'die zähne neben heraus stehen am umfang des rades', er meint senkrecht auf die peripherie (kronrad), bei ADELUNG aber auch wenn die zähne in der verlängerung der radien stehn (stirnrad): kamprad pectaculum, cariobulla. voc.Mittelhochdeutsches Handwörterbuch von Matthias LEXER. Zugleich als Supplement und alphabetischer Index zum Mittelhochdeutschen Wörterbuche von Benecke-Müller-Zarncke. Nachdruck der Ausg. Leipzig 1872-1878 mit einer Einleitung von Kurt Gärtner. 3 Bde. Stuttgart: S. Hirzel 1992. kamp-rat N. stn. (v. II. 560a) kammrad in der müle LS. TUCH. 122,15. 317,1. pectaculum kamp-, kampf-, kamrat DFG. 418c. n. gl. 283b.
rota
molāris – Mühlrad (Ge.1882 s.v.)*saccātim
(adv.) – sackweise; cfr Descriptions of New Species of New Zealand Hepatics. By Th. Herzog, Professor of Botany, Jena University, Transactions and Proceedings of the Royal Society of New Zealand 1868-1961, http://rsnz.natlib.govt.nz/volume/rsnz_65/rsnz_65_00_003310.html:Androecea in caule ramisque mediana, plurijuga, bracteis conniventibus, margine antico basali saccatim involuto, sacculo retortiformi, sub apice angustato, ... cfr
http://www.archive.org/ stream/iconesplantarumf04haya/ icones plantarum f04haya_djvu.txt: "Icones plantarum formosanarum nec non et contributiones ad floram formosanam : or, Icones of the plants of Formosa, and materials for a flora of the island, based on a study of the collections of the Botanical survey of the Government of Formosa": Stamina ad apices coronae loborum affixa, filamentis brevissimis ; antherae dorsifixae, basi saccatim productae, 3 mm. longae. Pistillum corona occlusum ...scālae
, -ārum f.pl. – Staffelnsclōdia
, -ae f. – Schlittensuggestus
, -ūs m. – Bühnetabula, -ae f. – Brett
trabs, trabis f. – Balken
vatillum
, -ī n. (rotae molāris) – SchaufelkehleDe molendinis aquaticis refertur in Encyclopaedia Wikipediana:
http://de.wikipedia.org/wiki/Wasserm%C3%BChle
Ecce molarium et lancem quassabilem in brevi cinemate interretiali quod sequitur:
http://www.muehle-heiligenrode.de/mahlgang.htm
De vetustis molendinis aquaticis Latine refert Conradus Gruter, in opere, quod inscribitur: DE AQUARUM CONDUCTIBUS, MOLENDINIS ALIISQUE MACHINIS ATQUE AEDIFICIIS. Conradus Gruter vixit saeculo sesquimillesimo (opera praecipua fecisse refertur annis a.1391-1425). Opus illud per longum tempus cum incerti auctoris fuisset, a.2006 demum attributum est Conrado Grutero. Idem liber machinarum habetur pro „tractatu mechanico Europae occidentalis omnium vetustissimo". Conradus fuit filius familiae braciatorum (Bierbrauer), quae habitavit in oppido Werden ad Rurinnam fluvium sito. Verisimile est eum frequentasse ibidem scholam Latinam monasterii Benedictinorum. Conradus illud opus machinarum a.1424 in urbe Venetiarum scripsit mandatu Erici VII., regis Daniae et Norvegiae et Suetiae, Ducis Pomeraniae. Tribus in partibus operis explicantur cum alia tum molendina aquatica construenda, qualia iam illo tempore exstabant, velut in oppido Werden.
Editio operis Gruteriani
(Septima pars sequetur!)
CRABATUM LATINE REDDIT
NICOLAUS GROSS
LEO LATINUS